6 de marzo de 2015

Nueva oración por la beatificación del venerable Pío XII aprobada por el cardenal Angelo Bagnasco, arzobispo de Génova



PREX AD POSTVLANDAM BEATIFICATIONIS
SERVI DEI PII PAPÆ DVODECIMI NOVA

Domine Iesu Christe, gratias agimus tibi ex eo quod Ecclesiæ tuæ Pium Papam Duodecimum, tuæ veritatis magistrum et pastorem angelicum, dedisti. Ipse, doctrina certa et leni firmitudine, summum exercuit apostolicum munus Ecclesiam tuam per procellosum totalitarismi doctrinarum mare ducens ; Petri bracchia sine personarum acceptione omnibus immanis alteri pancosmici belli cladis damno affectis aperuit, dum monebat quod « pace nihil perditum, bello omnia in discrimine posita » ; humiliter ac prudenter sacræ liturgiæ redintegratum addidit splendorem atque Beatissimæ Virginis Mariæ gloriam patefecit in definendo eius in cœlum Assumptionis dogma ; fac, quæsumus, Domine, ut et nos, illius exemplo, ad fidem tuendam, ad catholicum magisterium libenter obœdiendum, atque ad valles nostræ caritatis dilatandos discamus. Te, igitur, supplices te rogamus ut servum tuum Pium Papam Duodecimum glorificare digneris, id si ad tuam gloriam et ad bonum animarum profuerit, ad quod gratiam quam postulamus (…) nobis quæsumus largiaris. Amen.

Genuæ, 19 iulii 2010
Approbatur.
Angelus Cardinalis Bagnasco, Archiepiscopus


(l.† s.)


No hay comentarios: